LOGOI

Passage

Cicero, Pro Q. Ligario 33

lat cicero phi033 perseus lat2

quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi. quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno exsulante. si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros. atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur. conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.

Provenance