LOGOI

Passage

Cicero, Pro Q. Ligario 4

lat cicero phi033 perseus lat2

itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret, paulum adventu Vari conquievit. adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat. domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret. profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo minus. nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable