LOGOI

Passage

Cicero, Pro Q. Ligario 9

lat cicero phi033 perseus lat2

sed hoc quaero: quis putat esse crimen fuisse in Africa? nempe is qui et ipse in eadem provincia esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. quid enim, Tubero, tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens.

Provenance