LOGOI

Passage

Cicero, Pro Rege Deiotaro 12

lat cicero phi034 perseus lat2

ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enim, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable