LOGOI

Passage

Cicero, Pro Rege Deiotaro 17

lat cicero phi034 perseus lat2

at quam non modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! cum inquit Blucium venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari constituerat. huc te e balneo, prius quam accumberes, ducere volebat. erant enim armati ut te interficerent in eo ipso loco conlocati. en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. ego mehercules, Caesar, initio, cum est ad me ita causa delata, Phidippum medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus: medicum indicem subornavit; finget videlicet aliquod crimen veneni. etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable