Passage
Cicero, Pro Rege Deiotaro 18
lat cicero phi034 perseus lat2
quid ait medicus? nihil de veneno. at id fieri potuit primum occultius in potione, in cibo; deinde etiam impunius fit quod, cum est factum, negari potest. si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable