LOGOI

Passage

Cicero, Pro Rege Deiotaro 20

lat cicero phi034 perseus lat2

obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num qui tumultus, num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?

Provenance