LOGOI

Passage

Cicero, Pro Rege Deiotaro 23

lat cicero phi034 perseus lat2

at misit ad nescio quem Caecilium: sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable