Passage
Cicero, Pro Rege Deiotaro 26
lat cicero phi034 perseus lat2
quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum saltavisse. quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi, largum, beneficum, liberalem: hae sunt regiae laudes, illa privata est. ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetate cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.