LOGOI

Passage

Cicero, Pro Rege Deiotaro 33

lat cicero phi034 perseus lat2

at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dicebat tibi—ad regem inquit scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable