Passage
Cicero, Brutus 162
lat cicero phi039 perseus lat1
erit, inquit [M.] Brutus, aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione† defensione iuncta† non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic peri/odon appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae kw=la Graeci vocant, dispertiebat orationem libentius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable