Passage
Cicero, Brutus 174
lat cicero phi039 perseus lat1
horum aetati prope coniunctus L. Gellius non tam vendibilis orator, quamvis nescires quid ei deesset; nec enim erat indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et verbis solutus satis; sed in magnos oratores inciderat eius aetas; multam tamen operam amicis et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum oratoribus implicaretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable