LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 18

lat cicero phi039 perseus lat1

at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re- promittere istuc quidem ausim. Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable