Passage
Cicero, Brutus 189
lat cicero phi039 perseus lat1
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable