LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 19

lat cicero phi039 perseus lat1

itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit, aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea accepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarum memo- riam comprehendendam impulsi atque incensi sumus. Sed illa, cum poteris; atque ut possis, rogo;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable