LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 274

lat cicero phi039 perseus lat1

M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio. Nihil tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam adhaeresceret; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum videres; nec vero ullum aut durum aut insolens aut humile aut [in] longius ductum; ac non propria verba rerum sed pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum locum sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable