LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 35

lat cicero phi039 perseus lat1

tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum et quoi nihil admodum desit Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in eis causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici, nihil presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable