LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 57

lat cicero phi039 perseus lat1

dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici tiae causa esse mentitum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable