LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 59

lat cicero phi039 perseus lat1

ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— Suadaeque medulla. Peiqw\ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult], ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable