LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 66

lat cicero phi039 perseus lat1

iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable