LOGOI

Passage

Cicero, Brutus 75

lat cicero phi039 perseus lat1

recte, inquam, Brute, intellegis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato! Tamen illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat Ennius, bellum Punicum quasi Myronis opus delectat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable