LOGOI

Passage

Cicero, Orator 100

lat cicero phi040 perseus lat1

tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable