Passage
Cicero, Orator 103
lat cicero phi040 perseus lat1
at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel ipsi possent legere qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable