LOGOI

Passage

Cicero, Orator 128

lat cicero phi040 perseus lat1

duo restant enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt. Quorum alterum est, quod Graeci h)qiko\n vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.

Provenance