Passage
Cicero, Orator 153
lat cicero phi040 perseus lat1
hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis, in vas' argenteis, palmi' crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis et taxillis et paxillo et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.