LOGOI

Passage

Cicero, Orator 157

lat cicero phi040 perseus lat1

quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius: eho tu, cognatum tuom non noras? post idem Stilponem inquam noveras. Sient plenum est, sint imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem: quae quam sint cara post carendo intellegunt, quamque attinendi magni dominatus sient . Nec vero reprehenderim scripsere alii rem et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor. isdem campus habet inquit Ennius; et in templis: EIDEM PROBAVIT; at isdem erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male sonabat isdem: impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur, nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable