LOGOI

Passage

Cicero, Orator 166

lat cicero phi040 perseus lat1

quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur: eam quam nihil accusas damnas— condemnas dixisset qui versum effugere vellet—, bene quam meritam esse autumas male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest? versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest. semper haec, quae Graeci a)nti/qeta nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable