LOGOI

Passage

Cicero, Orator 172

lat cicero phi040 perseus lat1

quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas? omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi ipsi oratores esse debebant. Sed quis omnium doctior, quis acutior, quis in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infensius? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable