LOGOI

Passage

Cicero, Orator 177

lat cicero phi040 perseus lat1

quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer veteres non esse com- motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable