LOGOI

Passage

Cicero, Orator 193

lat cicero phi040 perseus lat1

trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con- tractio et brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana pro- bat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable