LOGOI

Passage

Cicero, Orator 197

lat cicero phi040 perseus lat1

paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta- rent minus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable