Passage
Cicero, Orator 201
lat cicero phi040 perseus lat1
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver- borum. ternae autem sunt utriusque partes: verborum translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco dicimus—; conlocationis autem eae quas diximus, com- positio, concinnitas, numerus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable