LOGOI

Passage

Cicero, Orator 202

lat cicero phi040 perseus lat1

sed in utroque frequen- tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec nimis esse diversa neque nullo modo coniuncta intellegi licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut constructione verborum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable