LOGOI

Passage

Cicero, Orator 207

lat cicero phi040 perseus lat1

ac licet non ad singula respondentem de universo genere sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus e)pideiktiko/n, placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir- cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis- que sententiis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable