LOGOI

Passage

Cicero, Orator 210

lat cicero phi040 perseus lat1

adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit quid reprehendat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable