Passage
Cicero, Orator 213
lat cicero phi040 perseus lat1
dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim; dein membratim: Tu dicere solebas sacram esse rem publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable