LOGOI

Passage

Cicero, Orator 216

lat cicero phi040 perseus lat1

ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum gravitate sua et tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex- tremo: adiungo, quod minimum sit, proximum superiorem, saepe etiam tertium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable