LOGOI

Passage

Cicero, Orator 223

lat cicero phi040 perseus lat1

cur clandestinis consiliis nos op- pugnant? cur de perfugis nostris copias comparant contra nos? Prima sunt illa duo, quae ko/mmata Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium kw=lon illi, nos mem- brum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable