Passage
Cicero, Orator 224
lat cicero phi040 perseus lat1
haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur. At spondeis proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable