LOGOI

Passage

Cicero, Orator 228

lat cicero phi040 perseus lat1

hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable