LOGOI

Passage

Cicero, Orator 229

lat cicero phi040 perseus lat1

itaque qualis eorum motus quos a)palai/strous Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut—quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio; quod se

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable