Passage
Cicero, Orator 232
lat cicero phi040 perseus lat1
quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene structam conlocationem dissolvas permutatione verborum;— corrumpatur enim tota res, ut haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar- cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu- isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable