Passage
Cicero, Orator 80
lat cicero phi040 perseus lat1
supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat; in alienis aut translatum et factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable