LOGOI

Passage

Cicero, Orator 83

lat cicero phi040 perseus lat1

illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis sxh/mata appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable