Passage
Cicero, De Senectute 20
lat cicero phi051 perseus lat1
qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito? sic enim percontantur in Naevi poetae Lupo. Respondentur et alia et hoc in primis: proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli. temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.