LOGOI

Passage

Cicero, De Senectute 43

lat cicero phi051 perseus lat1

saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda. quod ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent. vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat: norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable