Passage
Cicero, De Senectute 45
lat cicero phi051 perseus lat1
sed quid ego alios? ad me ipsum iam revertar. primum habui semper sodalis—sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis—epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. neque enim ipsorum conviviorum delectationem volup- tatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.