LOGOI

Passage

Cicero, De Senectute 71

lat cicero phi051 perseus lat1

fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. omnia autem, quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis; quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable