Passage
Cicero, De Fato 19
lat cicero phi054 perseus lat1
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur: Descendit in Academiam Carneades, nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum fuit Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato, neque tamen erant causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, serie certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable