Passage
Historia Augusta, Helvius Pertinax 1
lat historia augusta phi008 perseus lat2
Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit et exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem se perdidisse dixit. Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est. Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiit, dein prae- fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legartionem Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable